Harrius Potter et Philosophi Lapis
CAPUT PRIMUM — Puer Qui Vixit
Dominus et Domina
Dursley, qui vivebant in aedibus Gestationis Ligustrorum
numero quattuor signatis, non sine superbia dicebant se ratione ordinaria
vivendi uti neque se paenitere illius rationis. in toto orbe terrarum vix credas
quemquam esse minus deditum rebus novis et arcanis, quod ineptias tales omnino
spernebant.
Dominus Dursley praeerat societati nomme Grunnings, quae terebras fecit. vir erat amplus et corpulentus nullo fere collo, maximo tamen mystace. Domina Dursley erat macra et flava et propre alterum tantum colli habebat quam alii hommes, quod magno ei usui fuit quod tantum tempus consumebat in collo super saepes hortorum porrigendo, finitimos inspiciens. Durslei filium parvum nomine Dudley habebant nec usquam, eorum sententia, erat puer splendidior.
Durslei omnia habebant quae volebant, sed rem quandam occultam tenebant, et maxime timebant ne quis hoc secrerum cognosceret. putabant enim id fore intolerabile si quis de Potteris certior fieret. Domina Potter erat soror Dominae Dursley, sed aliquot iam annos altera cum altera non convenerat; re vera Domina Dursley simulabat se non habere sororem, quod soror et coniunx eius, vir nefarius, erant omnibus modis dissimiles Dursleis. Durslei horrescebant rail quid dicturi essent finitimi si in viam suam advenirent Potteri. Durslei sciebant Potteros quoque filium parvum habere, sed eum ne viderant quidem. hic puer erat alia causa cur Potteros arcerent ; nolebant enim filium suum Dudleum puero tali familiarem esse.
ubi Dominus et Domina Dursley experrecti sunt ihlo die Martis obscuro et tenebroso quo incipit narratio nostra, caelum nubilum externum haudquaquam ominabatur res novas et arcanas mox ubique eventuras esse. Dominus Dursley bombiebat dum fasciam hebetissimi coloris eligebat idoneam ad negotia gerenda et Domina Dursley animo contente garriebat dum Dudleum ululantem cogebat in sellam altam ascendere quasi cum eo luctaretur.
nemo corum animadvertit strigem magnam fulvi coloris praeter fenestram volitantem.
octava hora et dimidia, Dominus Dursley chartarum thecam sumpsit, basium brevissimum in genam Dominae Dursley impegit et conatus osculo valedicere Dudleo rem maie gessit, quod Dudley nunc tumultuabatur et cerealia sua in parietes iaciebat. 'furcifer parvulus,' cachinnavit Dominus Dursley domo egressus. in autocinetum ascendit et retro vectus est e gesta tione numeri quattuor.
in angulo viae primum animadvertit signum rei novae — felem chartam geographicam legentem. per secundum, Dominus Dursley non intellexit quid vidisset — tum subito motu caput convertit ut rem rursus inspiceret. feles maculosa stabat in angulo Gestationis Ligustrorum, sed nusquam erat charta geographica. quidnam animo conceperat? scilicet lux oculos sues fefellerat. Dominus Dursley punctum temporis connivuit et tum felem contemplavit. invicem feles contemplavit eum.
Dominus Dursley, dum circum angulum et adversa via vebe- batur, in speculo felem intuebatur, quae nunc legebat signum inscriptum verbis Gestatio Ligustrorum — immo signum inspiciebat — feles enim poterant legere nec chartas nec signa. Dominus Dursley se paulum cencussit et felem ex anime summevit. vectus ad oppidum nibil cogitabat nisi copiam magnam terebrarum quam sperabat clienrem illo die imper aturum esse.
sed in margine oppidi, terebrae cx anime eius re alia expulsae sunt. dum sedet, ut marie fieri solet, inter vebicula impedita non petuit facere quin animadverteret multos adesse hommes nevis indutos vestibus. hommes palliatos. Dominus Dursley non petuit ferre hommes ridiculis indutos vestibus — dus modi quas iuvenes gerebant! credebat id esse aliquid novi et stulti. roram gubematoris leviter digitis pulsavit et oculis discemit turbam